- FANUM
- I.FANUMBaal, Iud. c. 8. v. 33. In tribu Ephraim.II.FANUMVoltumnae, opp. Hetruriae; quod varie interpretantur: quidam nunc Massa urbem esse putant, inter Rosetum, et Populonium, cui successit, a Senis 40. mill. distans: alii ex eo, Longula, Vetulonio, et Turrena, oppidis vicinis, Viterbium urbem constructam tradunt.III.FANUMaliquando cum Templo, Aedequeve sacra idem denotat, et a fando dictum est. Non quidem, quod Pontifices in sacrando fati sint finem, ut Varro vult: sed quia ibi populus cum Deo, Deusqueve cum populo fari soleat. Quidam tamen a Fauno, quod is primus Fana condiderit, vocis originem arceslunt. Hinc sistere Fana, vel effari Templa, dicebantur, qui, cum ea vovissent, et id, propter quod vota erant suscepta, ex animi sententia successisset, loca in oppidis futurorum Fanorum definiêrunt, ac constituêrunt: quod per Augures fieri solitum, idem Varro docet. Vide quoqueve infra Pulvinar. Proprie tamen Fanum, sepulchretum seu coemererium, vel potius aream solumqueve Templi; Templum autem, ipsam aedem significasle, auctor est Hadr. Turneb. Advers. l. 3. c. 9. Vide quoqueve Ioh. Rosin Antiqq. Rom. l. 2. c. 1. et supra Fanatici.IV.FANUMurbs Umbriae amoenissima in Hadriatico littore, inter Pisaurum, Senogalliam, haudlonge a Metauro flumine, sic dicta, quod in ea pulcherrimum Fortunae Fanum, i. e. templum, fuerit. Hinc Fanenses, seu Fanestres eius incolae, ob quos Ravennates cum Venetis bellum gessêrunt, A. C. 1040. Sigon. l. 11. Φάνα Steph urbs est Ital.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.